Passage
Cicero, Lucullus 101
lat cicero phi046 perseus lat1
et quaecumque res eum sic attinget ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus videantur. hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. quod est caput Epicuri? 'si ullum sensus visum falsum est, nihil potest percipi.' quod vestrum? 'sunt falsa sensus visa.' quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: 'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit 'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable