LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 103

lat cicero phi046 perseus lat1

Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines ut aliae probabiles videantur aliae contra. id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam.

Provenance