Passage
Cicero, Lucullus 106
lat cicero phi046 perseus lat1
'Unde memoria, si nihil percipimus?' sic enim quaerebas. quid meminisse visa nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron Epicuri dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia. hoc per me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable