LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 130

lat cicero phi046 perseus lat1

Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moveri, quae a)diafori/a ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae a)pa/qeia nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae nunc diu multumque defensa sunt.

Provenance