LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 142

lat cicero phi046 perseus lat1

Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit.

Provenance