Passage
Cicero, Lucullus 143
lat cicero phi046 perseus lat1
num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni- hil politius; a Chrysippo pedem nusquam. Qui ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est: aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable