Passage
Cicero, Lucullus 24
lat cicero phi046 perseus lat1
Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse o(rmh\n qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum) moveri non potest. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable