LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 34

lat cicero phi046 perseus lat1

in eo autem si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo quod volo; id enim quaero quod ita mihi videatur verum ut non possit item falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem et inpressum in animo atque mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur: ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.

Provenance