LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 35

lat cicero phi046 perseus lat1

Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?'. sed qui ita interrogant ab iis inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius; sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable