Passage
Cicero, Lucullus 37
lat cicero phi046 perseus lat1
His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci sugkata/qesin vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam cum vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio.