LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 5

lat cicero phi046 perseus lat1

Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable