Passage
Cicero, Lucullus 53
lat cicero phi046 perseus lat1
'At enim ipse sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. si enim inter visa ** nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse.