Passage
Cicero, Lucullus 67
lat cicero phi046 perseus lat1
'si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei adsentietur'. hanc conclusionem Arcesilas probabat; confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri aliquando; ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus; posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable