LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 69

lat cicero phi046 perseus lat1

Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur auctoritas. quis enim iste dies inluxerit quaero, qui illi ostenderit eam quam multos annos esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid eum Mnesarchi paenitebat, quid Dardani; qui erant Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable