LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 70

lat cicero phi046 perseus lat1

Unde autem subito vetus Academia revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii vocarentur; mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia; haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.

Provenance