Passage
Cicero, Lucullus 73
lat cicero phi046 perseus lat1
Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri 'haec loquor de universis': nihil excipit de quo non profiteatur, quid enim esse potest extra universa; quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille esse verum plane negat ; sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable