LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 80

lat cicero phi046 perseus lat1

hoc est verum esse, confidere suis testibus et †inportata insistere; itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sic hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur. 'Si' inquis 'deus te interroget sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras, quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent. ut enim vera videamus, quam longe videmus? ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video Pompeiani, ipsum Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. Avianium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable