LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 82

lat cicero phi046 perseus lat1

Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest sole maius, quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram: quantulus nobis videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse, vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum — mentiantur tamen: ubi igitur illud est 'semel'? — sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable