LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 86

lat cicero phi046 perseus lat1

quid si in eius modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum ilium, qui ova cognosceret? Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus: 'pictor videt quae nos non videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur'. Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura —

Provenance