LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 88

lat cicero phi046 perseus lat1

ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinulentorum et furiosorum visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, Alcmeo autem 'sed mihi neutiquam cor consentit'; similia de vinulentis. quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum non somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, id quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi', si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, et somnia; dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo 'mater te appello' nonne ita credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa 'age asta, mane audi; iteradum eadem istaec mihi': num videtur minorem habere visis quam vigilantis fidem?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable