Passage
Cicero, Lucullus 93
lat cicero phi046 perseus lat1
'At vitiosi sunt soritae.' Frangite igitur eos si potestis, ne molesti sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur h(suxa/zein ). 'Per me vel stertas licet' inquit Carneades 'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: 'quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30 quo non possit accedere.