Passage
Cicero, Lucullus 94
lat cicero phi046 perseus lat1
'Nihil me laedit' inquit; 'ego enim ut agitator callidus priusquam ad finem veniam equos sustinebo, eoque magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.' Si habes quod liqueat neque respondes, superbe; si non habes, ne tu quidem percipis. si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable