LOGOI

Passage

Cicero, Laelius De Amicitia 34

lat cicero phi052 perseus lat2

sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable