LOGOI

Cicero

Laelius De Amicitia

Cicero — in Latin.

The words most alive here

If a word appears twenty thousand times to measure abundance, does it name the many, or only our need to count them?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.

    Cicero, Laelius De Amicitia 44
  • Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem—nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent—Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum. hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.

    Cicero, Laelius De Amicitia 7
  • quamquam miror, illa superbia et importunitate, si quemquam amicum habere potuit. atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis. non enim solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.

    Cicero, Laelius De Amicitia 54
  • O praeclaram sapientiam! solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. quae est enim ista securitas? specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda. neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo. itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.

    Cicero, Laelius De Amicitia 47
  • hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae praeterea sunt—credo autem esse multa—ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.

    Cicero, Laelius De Amicitia 24.p2
  • FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.

    Cicero, Laelius De Amicitia 25.p3

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.