LOGOI

Passage

Cicero, Laelius De Amicitia 53

lat cicero phi052 perseus lat2

quis enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable