Passage
Cicero, Timaeus 22
lat cicero phi072 perseus lat1
Ea cum tria sumpsisset, in unam speciem temperavit naturamque illam, quam alterius diximus, vi cum eadem coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea, quae decuit, membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem talis illa partitio: unam principio partem detraxit ex toto, secundam autem primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secundae sesquialtera, primae tripla, deinde quartam, quae secundae dupla esset, quintam inde, quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam, quae septem et viginti partibus antecederet primae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable