LOGOI

Cicero

Timaeus

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis, quae imitabatur, ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere.

    Cicero, Timaeus 34.p2
  • Omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat, quia bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent.

    Cicero, Timaeus 31
  • Omni orationi cum iis rebus, de quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit, qualis illa, quae neque redargui neque convinci potest. Cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat, si similitudinem veri consequatur. Quantum enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id, quod avemus animo, consequemur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis, si probabilia dicentur. Aequum est enim meminisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui iudicetis, ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis.

    Cicero, Timaeus 8
  • Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur, ita contigit, ut inter ignem atque terram aquam deus animamque poneret eaque inter se conpararet et proportione coniungeret, ut, quem ad modum ignis animae, sic anima aquae, quodque anima aquae, id aqua terrae proportione redderet. Qua ex coniunctione caelum ita aptum est, ut sub aspectum et tactum cadat. Itaque et ob eam causam et ex iis rebus numero quattuor mundi est corpus effectum ea constrictum conparatione, qua dixi; ex quo ipse se concordi quadam amicitia et caritate conplectitur atque ita apte cohaeret, ut dissolvi nullo modo queat nisi ab eodem, a quo est conligatus.

    Cicero, Timaeus 15
  • Reliquorum autem, quos Graeci dai/monas appellant, nostri, opinor, Lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et nosse et enuntiare ortum eorum maius est, quam ut profiteri nos scribere audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant, itaque eorum vocabula nobis prodiderunt. Nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere, quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur; sed quia de suis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est.

    Cicero, Timaeus 38
  • Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut alia membra, quibus ingressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo eum, qui figurae eius esset aptissimus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime. Itaque una conversione atque eadem ipse circum se torquetur et vertitur. Sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit.

    Cicero, Timaeus 19

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.