LOGOI

Passage

Cicero, Timaeus 46

lat cicero phi072 perseus lat1

Quae cum ita dissignasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios in terram, alios in lunam, alios in reliquas mundi partes, quae sunt spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis, ut ita dicam, iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo, quod deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable