LOGOI

Passage

Historia Augusta, De vita Hadriani 1

lat historia augusta phi001 perseus lat2

Origo imperatoris Hadriani vetustiora Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat; si quidem Hadria ortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemorat. Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris; mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Marullinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. Natus est Romae VIIII kal. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus, ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Attianum equitem Romanum tutores habuit. imbutusque impensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante ut a nonnullis Graeculus

Provenance