LOGOI

Passage

Historia Augusta, Commodus Antoninus 20

lat historia augusta phi007 perseus lat2

Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Ciloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum est. senatus adclamavit: Quo auctore sepelierunt? parricida sepultus eruatur, trahatur. Cincius Severus dixit: Iniuste sepultus est. qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit, quoniam laeta percensui, nunc convertar ad necessaria: censeo quas is, qui nonnisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolendas statuas, quae undique sunt abolendae, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque iis nominibus nuncupandos quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in re publica incubuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable