LOGOI

Passage

Historia Augusta, Clodius Albinus 1

lat historia augusta phi012 perseus lat2

Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati, et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Caesarem fuisse, sed cum alter alterum indignaretur imperare, nec Galli ferre possent aut Germaniciani exercitus quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt. Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa, quare sortem illam, qua Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad se trahebat, nolens intellegi Pessimus Albus, quod eodem versu continebatur quo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est quod eum nobilem fecit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable