Passage
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 12
lat historia augusta phi017 perseus lat2
Ad praefecturam praetorii saltatorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae Claudium tonsorem. ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium enormitate membrorum, ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium artificem, cum ingressus est vel Castra vel Curiam, aviam suam, Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret, in conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum cum bibisset dabat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable