LOGOI

Passage

Historia Augusta, Maximini Duo 31

lat historia augusta phi019 perseus lat2

Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio, mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit Maximini, Maximini, Maximini, neque quicquam amplius dixit et mortua est. videbatur enim dicere voluisse Succurrite. canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt deprehensi, lupi quingenti simul ingressi sunt in eam urbem in quam se Maximinus contulerat; plerique dicunt Emonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venienti Maximino patuit, longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit. Sepulchra eorum nulla exstant, in profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in Campo Martio insultante populo exusta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable