Historia Augusta
Maximini Duo
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- dico 57
- sui 47
- senatus 44
- magnus 39
- imperator 36
- Gordianus 36
- facio 36
- miles 34
- multus 33
- filius 33
- Maximinus 29
- Maximini 24
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt. Litterarum senatus exemplum hoc fuit: Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.
Historia Augusta, Maximini Duo 15 -
Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos. post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere traductus refectisque militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum, et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia, qui ubi comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos autem esse Maximinos, statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbe ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pare sacrificio supplicari. deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.
Historia Augusta, Maximini Duo 24 -
Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo. lectis litteris statim senatus adclamavit: Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes tibi gratias agimus. item consul rettulit: Patres conscripti, de Maximinis quid placet? responsum est: Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium merebitur. item consul dixit: De amicis Maximini quid videtur? adclamatum est: Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur. item adclamatum est: Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con- sulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur, tertius Gordianus praeturam accipiat.
Historia Augusta, Maximini Duo 16 -
Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum, moribus delicatiorem, imperatores creavit. quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue1 per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset, denique magna pars urbis incensa est. Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria, verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi.
Historia Augusta, Maximini Duo 20 -
Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuit vita. vestibus tam ad curatus fuit ut nulla mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat. et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii mensura, unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur caliga Maximini. quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem pertineret, sed redeam ad filium.
Historia Augusta, Maximini Duo 28 -
Ne fastidiosum esset Clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem. servavi deinceps hunc ordinem, quem Pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, Clarissimo Viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum. Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. hic de vico Thraciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. et patri quidem nomen Micca, matri Ababa fuisse dicitur, sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.
Historia Augusta, Maximini Duo 1
Doors
- Ask about the words of the Maximini Duo →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Caracallus ·Antoninus Geta ·Antoninus Heliogabalus ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·Commodus Antoninus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Divus Claudius ·Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus ·Gallieni Duo
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.