LOGOI

Passage

Historia Augusta, Divus Claudius 15

lat historia augusta phi025 perseus lat2

Item ex epistula eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praefectum praetorii: Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. dux factus est et dux totius Illyrici, habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus, vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est, quando voluerit, accipiat praetorianam praefecturam. sane scias tantum ei a nobis decretum salarii quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti quantum accipit curator Illyrici metallarius, tantum ministeriorum quantum nos ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes quae sit nostra de viro tali sententia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable