LOGOI

Passage

Historia Augusta, Divus Aurelianus 2

lat historia augusta phi026 perseus lat2

Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintilium imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentitum, prodente quin etiam in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens ac manum porrigens iocando praeterea, Scribe, " inquit, "ut libet, securus quod velis dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable