Passage
Historia Augusta, Divus Aurelianus 29
lat historia augusta phi026 perseus lat2
De qua pauca saltem libet dicere, meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens : Sume purpuram, qualis apud nos est. sed hoc falsum fuit. nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisierunt tale genus purpurae nec tamen invenire potuerunt, dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable