LOGOI

Passage

Historia Augusta, Tacitus 14

lat historia augusta phi027 perseus lat2

Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esset imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem faceret, denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat. tantus autem Probus fuit in re militari ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse populus Romanus adclamationibus peteret. fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usquequaque, nam effu- sionem in eo frater frugi reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem. Duo igitur principes una exstiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum, post interregnum principes nuncupati.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable