LOGOI

Historia Augusta

Tacitus

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • imperium, ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in Bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta quae ad principes pertinebant in libris elephantinis scribebantur. Inde ad exercitus profectus, ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetorii in haec verba disseruit: Dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis ; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus, plura mihi apud vos praesente iam imperatore non licet loqui, ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite. post hoc Tacitus Augustus dixit: Et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit, curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore digna consilia.

    Historia Augusta, Tacitus 8
  • Tacitus congiarium populo Romano intra sex menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret : Non agnosco senem armatum, non chlamydatum inter cetera, sed agnosco togatum. et Floriani liberi et Taciti multi exstiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum exspectantes, in quos multa epigrammata scripta sunt, quibus iocati sunt haruspices imperium pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini. Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia in illis varia, in hoc omnia praecipua iuncta fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus exstiterunt, de quo dictum est dignum esse ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis Libris promissum, qui si diutius fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen, satisfactum arbitrans studio et cupiditati meae.

    Historia Augusta, Tacitus 16
  • Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus, et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est, Omnes, omnes. Inde itum ad Campum M artium, ubi comitiale tribunal ascendit, ibi praefectus urbis Aelius Cesetti- anus sic locutus est: Vos, sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit, Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem publicam, nunc adiuvet iussis atque consultis. adclamatum est a populo, " Felicissime Tacite Auguste, di te servent, " et reliqua quae solent dici. Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum; verum est, nec dissimulare possum, nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret

    Historia Augusta, Tacitus 7
  • Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, miretur, hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque Romanum non invido non tristi sed grato religiosoque certamine sex totis mensibus factum est. multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata est. iam primum enim, cum interregnum initum est post Romulum, interreges tamen facti sunt, totusque ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut qui valerent interreges essent singuli dumtaxat, qua re factum est ut et plus anno interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani expers remaneret imperii, huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum est, interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res publica ut nullus interrex biduo saltem triduove crearetur. video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re publica non fuisse, sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii est. tamen non est proditum interreges eo tempore non fuisse ; quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum.

    Historia Augusta, Tacitus 1
  • Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod illic eorum cenotaphia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt ut membratim iaceant dissipatae. quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem imponat, qui ad Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum viginti et sine herede moriturus, futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati statuisque confractis post annos mille, non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post mille annos futurum esse dixerunt, pollicentes cum vix remanere talis possit historia, quia, si post centum annos praeciperent, forte possent eorum deprehendi mendacia. ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi ne quis me legens legisse non crederet.

    Historia Augusta, Tacitus 15
  • Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: Ita mihi liceat, patres conscripti, sic imperium regere ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi, vestrum est igitur ea iubere atque sancire quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur. in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in Curia, item in Templo Solis, item in Foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae, in eadem oratione cavit ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem, addidit ut Aurelianum omnes pictum haberent, divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita ut iisdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis et Votis libamina ponerentur, in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petiit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat, dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat, fertur denique dixisse, Scit senatus quem principem fecerit.

    Historia Augusta, Tacitus 9

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.