LOGOI

Passage

Historia Augusta, Tacitus 18

lat historia augusta phi027 perseus lat2

Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. Epistulae publicae : Senatus amplissimus curiae Carthaginiensi salutem dicit, quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei publicae orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. ad nos igitur referte quae magna sunt. omnis provocatio praefecti urbis erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat. Alia epistula : Senatus amplissimus curiae Trevirorum, ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum rediit, simul etiam praefecturae urbanae appellatio universa decreta est. Eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable