Passage
Historia Augusta, Tacitus 3
lat historia augusta phi027 perseus lat2
Interest tamen ut sciatur quemadmodum Tacitus imperator sit creatus, die VII kal. Octob. cum in Curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: Referemus ad vos, patres conscripti, quod saepe rettulimus ; imperator est deligendus, cum exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas, nam limitem Transrhenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, divites et potentes, iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum ut regnare vel feminas cupiant potius quam nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus posse consistere? quare agite, patres conscripti, et principem dicite, aut accipiet enim exercitus quem elegeritis aut, si refutaverit, alterum faciet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable