LOGOI

Passage

Cornelius Nepos, Atticus 22

lat nepos abo025 perseus lat2

Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit. sic cum biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit leviorque morbus esse coepit. tamen propositum nihilo setius peregit itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie Apriles Domitio Sosio consulibus decessit. elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia. sepultus est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem in monumento Caecilii, avunculi sui.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable