Nepos
Atticus
Nepos — in Latin.
The words most alive here
- sui 39
- quam 30
- habeo 26
- facio 23
- Atticus 22
- nullus 20
- tantus 18
- multus 17
- sic 16
- quo 16
- fortuna 15
- Cicero 15
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia praestitit. nam et ad comitia eorum ventitavit et, si qua res maior acta est, non defuit. sicut Ciceroni in omnibus eius periculis singularem fidem praebuit: cui ex patria fugienti sestertium ducenta et quinquaginta milia donavit. tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor Cotta Torquato consulibus: quem discedentem sic universa civitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret.
Cornelius Nepos, Atticus 4.p2 -
Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut quam plurimis, quibus rebus posset, esset auxilio. cum proscriptos praemiis imperatorum vulgus conquireret, nemo in Epirum venit, cui res ulla defuerit: nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est; quin etiam post proelium Philippense interitumque Cassii et Bruti Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit. difficile est omnia persequi et non necessarium. illud unum intellegi volumus, illius liberalitatem neque temporariam neque callidam fuisse. id ex ipsis rebus ac temporibus iudicari potest, quod non florentibus se venditavit, sed afflictis semper succurrit: qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non minus post mortem eius quam florentem coluerit. sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci. idem immortali memoria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat. itaque hic fecit ut vere dictum videatur: Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus. neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cavit ne qua in re iure plecteretur.
Cornelius Nepos, Atticus 11 -
Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad. extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset (multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate consecutus est) tantaque prosperitate usus esset valetudinis ut annis triginta medicina non indiguisset, nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur. in hoc cum tres menses sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse sensit, Agrippam generum ad se arcessi iussit et cum eo Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum. hos ut venisse vidit, in cubitum innixus 'quantam' inquit 'curam diligentiamque in valetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, cum vos testes habeam, nihil necesse est pluribus verbis commemorare. quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est ut egomet mihi consulam. id vos ignorare nolui: nam mihi stat alere morbum desinere. namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. quare a vobis peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortando impedire conemini.'
Cornelius Nepos, Atticus 21 -
Humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum, quam quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adulescenti Bruto, cum aequalibus autem suis Hortensio et Cicerone sic vixit, ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus. quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. ei rei sunt indicio praeter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in vulgus sunt editi, sedecim volumina epistularum, ab consulatu eius usque ad extremum tempus ad Atticum missarum: quae qui legat, non multum desideret historiam contextam eorum temporum. sic enim omnia de studiis principum, vitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse divinationem. non enim Cicero ea solum, quae vivo se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu veniunt, cecinit ut vates.
Cornelius Nepos, Atticus 16 -
Incidit Caesarianum civile bellum. cum haberet annos circiter sexaginta, usus est aetatis vacatione neque se quoquam movit ex urbe. quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia ex sua re familiari dedit, ipsum Pompeium coniunctum non offendit. nullum ab eo habebat ornamentum, ut ceteri, qui per eum aut honores aut divitias ceperant: quorum partim invitissimi castra sunt secuti, partim summa cum eius offensione domi remanserunt. Caesari autem Attici quies tanto opere fuit grata, ut victor, cum privatis pecunias per epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium et Ciceronem ex Pompei castris concesserit. sic vetere instituto vitae effugit nova pericula.
Cornelius Nepos, Atticus 7 -
Secutum est illud. occiso Caesare cum res publica penes Brutos videretur esse et Cassium ac tota civitas se ad eos convertisset, sic Bruto usus est, ut nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet, sed etiam in convictu. excogitatum est a quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt, si principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est a Flavio, Bruti familiari, Atticus, ut eius rei princeps esse vellet. at ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret semperque a talibus se consiliis removisset, respondit: si quid Brutus de suis facultatibus uti voluisset, usurum, quantum eae paterentur, se neque cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consensionis globus huius unius dissensione disiectus est. neque multo post superior esse coepit Antonius, ita ut Brutus et Cassius omissa cura provinciarum, quae iis dicis causa datae erant a consule, desperatis rebus in exilium proficiscerentur. Atticus, qui pecuniam simul cum ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto Italiaque cedenti sestertium centum milia muneri misit. eidem in Epiro absens trecenta iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque desperatos reliquit.
Cornelius Nepos, Atticus 8
Doors
- Ask about the words of the Atticus →
- Other works of Nepos Agesilaus ·Alcibiades ·Aristides ·Cato ·Chabrias ·Cimon ·Conon ·Datames ·De Regibus ·Dion ·Epaminondas ·Eumenes ·Hamilcar ·Hannibal ·Iphicrates ·Lysander
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.