Nepos
Agesilaus
Nepos — in Latin.
The words most alive here
- sui 20
- facio 14
- Agesilaus 12
- rex 11
- habeo 11
- quo 10
- quam 10
- multus 10
- magnus 10
- video 9
- Lacedaemonius 8
- copia 7
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico collaudatus est: eo enim usus est familiarissime. hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. mos erat enim Lacedaemoniis a maioribus traditus, ut binos haberent semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt. horum ex altera in alterius familiae locum fieri non licebat: ita suum utraque retinebat ordinem. primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; sin is virile secus non, reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate. mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leotychidem. quem ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petivit consecutus est. nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
Cornelius Nepos, Agesilaus 1 -
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare. nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit. atque in hoc illud inprimis fuit admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit. domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. sic enim erat instructa, ut in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati.
Cornelius Nepos, Agesilaus 7 -
Hic simulatque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut cum exercitu se mitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. namque fama exierat Artaxerxen comparare classes pedestresque exercitus, quos in Graeciam mitteret. data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in Asiam cum copiis pervenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum. quo factum est ut omnes imparatos imprudentesque offenderet. id ut cognovit Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone petivit, simulans se dare operam, ut Lacedaemoniis cum rege conveniret, re autem vera ad copias comparandas, easque impetravit trimenstres. iuravit autem uterque se sine dolo indutias conservaturum. in qua pactione summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparavit. id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum servabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conservata religione confirmare exercitum, cum animadverteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis studere consuessent, quos conservare fidem viderent.
Cornelius Nepos, Agesilaus 2 -
Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est appellatum. hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio adversariorum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium Persas dare potuisse. idem cum adversarios intra moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, negavit id suae virtuti convenire: se enim eum esse , qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae. 'nam si' inquit 'eos exstinguere voluerimus, qui nobiscum adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnaverimus illis quiescentibus. quo facto sine negotio, cum voluerint, nos oppriment.'
Cornelius Nepos, Agesilaus 5 -
Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum impelleretur, ut si de exitu divinaret, excusavit senectutem. idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit universis. nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret, si ammadversum esset quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum occupassent: id se quoque fieri debere animadvertisse. sic adulescentes simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. namque illi adiecto numero eorum, qui expertes erant consilii, commovere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.
Cornelius Nepos, Agesilaus 6 -
Hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege Nectanabide ducentis viginti talentis, quae ille muneri populo suo daret, venissetque in portum, qui Menelai vocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in morbum implicitus decessit. ibi eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.
Cornelius Nepos, Agesilaus 8.p2
Doors
- Ask about the words of the Agesilaus →
- Other works of Nepos Alcibiades ·Aristides ·Atticus ·Cato ·Chabrias ·Cimon ·Conon ·Datames ·De Regibus ·Dion ·Epaminondas ·Eumenes ·Hamilcar ·Hannibal ·Iphicrates ·Lysander
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.