Nepos
Hannibal
Nepos — in Latin.
The words most alive here
- sui 26
- romanus 21
- Hannibal 21
- facio 20
- rex 14
- consul 13
- quo 12
- multus 11
- bellum 11
- venio 10
- quam 10
- exercitus 10
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat, Cornelio Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem excivit. id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. illi desperatis rebus cum solvissent naves ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. de Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam in Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re. praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. in quo cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit superior.
Cornelius Nepos, Hannibal 8 -
Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. id postero die Flamininus senatui detulit. patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. his Prusia negare ausus non est; illud recusavit, ne id a se fieri postularent, quod adversus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facile inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret, quod accidit. huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. puer cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
Cornelius Nepos, Hannibal 12 -
Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus illusis Cretensibus ad Prusiam in Pontum pervenit. apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exacuit adversus Romanos. quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra; sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem. quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. ad hunc interficiundum talem iniit rationem. classe paucis diebus erant decreturi. superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici. harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. id illos facile serpentium multitudine consecuturos. rex autem in qua nave veheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore.
Cornelius Nepos, Hannibal 10 -
Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem. Hic autem velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.
Cornelius Nepos, Hannibal 1 -
Conflixerat apud Rhodanum cum Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. tertio idem Scipio cum collega Longo apud Trebiam adversus eum venit. cum iis manum conseruit, utrosque profligavit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. hoc in itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea numquam dextro aeque bene usus sit. qua valetudine cum etiamnum premeretur lecticaque ferretur, Flaminium consulem apud Trasumennum cum exercitu insidiis circumventum occidit, neque multo post Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. hinc in Apuliam pervenit. ibi obviam ei venerunt duo consules, Terentius et Aemilius. utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in eis Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.
Cornelius Nepos, Hannibal 4 -
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non convenit. namque Atticus Claudio Marcello Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius Aemilio Paulo Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho Cornelio Cethego Baebio Tamphilo. atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios de Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex eis duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore.
Cornelius Nepos, Hannibal 13.p1
Doors
- Ask about the words of the Hannibal →
- Other works of Nepos Agesilaus ·Alcibiades ·Aristides ·Atticus ·Cato ·Chabrias ·Cimon ·Conon ·Datames ·De Regibus ·Dion ·Epaminondas ·Eumenes ·Hamilcar ·Iphicrates ·Lysander
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.