Nepos
Datames
Nepos — in Latin.
The words most alive here
- rex 30
- Datames 26
- sui 20
- facio 20
- quam 19
- magnus 18
- quo 17
- locus 17
- mille 13
- bellum 13
- mitto 12
- hostis 10
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perveniret, dedit operam. itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa, optima veste texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornavit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu; ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra manu clavam, sinistra copulam, ita vinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret. quae cum omnes aspicerent propter novitatem ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret. primo non accredidit itaque Pharnabazum misit exploratum. a quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magno opere delectatus cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in potestatem inopinanti venerat. itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit. postea vero quam Pharnabazum rex revocavit, illi summa imperii tradita est.
Cornelius Nepos, Datames 3 -
Pari se virtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello persequeretur eos qui defecerant. namque huius opera hostes, cum castra iam intrassent, multis milibus regiorum interfectis profligati sunt exercitusque reliquus conservatus regis est: qua ex re maioribus rebus praeesse coepit. erat eo tempore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere, ortus a Pylaemene illo, quem Homerus Troico bello a Patroclo interfectum ait. is regi dicto audiens non erat. quam ob causam bello eum persequi constituit eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: namque ex fratre et sorore erant nati. quam ob causam Datames primum experiri voluit, ut sine armis propinquum ad officium reduceret. ad quem cum venisset sine praesidio, quod ab amico nullas vereretur insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere voluit. erat mater cum Datame, amita Paphlagonis. ea quid ageretur resciit filiumque monuit. ille fuga periculum evitavit bellumque indixit Thuyni. in quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phrygiae, desertus esset, nihilo segnius perseveravit vivumque Thuyn cepit cum uxore et liberis.
Cornelius Nepos, Datames 2 -
Hic tamen tam callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii, dolo. namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si rex permitteret, ut quodcumque vellet liceret impune facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. hanc ut accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum Datame facit, regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit, quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit. haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit. sic absens amicitiam gerebat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri viderentur.
Cornelius Nepos, Datames 10 -
Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius, desciit ad regemque transiit et de defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et, cum cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit. hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare studuit. sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
Cornelius Nepos, Datames 7 -
At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit. sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum putavit), experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. at insidiatores, postquam in eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum vidissent. ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt.
Cornelius Nepos, Datames 9 -
Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae. namque Aspis, saltuosam regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam finitimas regiones vexabat et quae regi portarentur abripiebat. Datames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re abstrahebatur, tamen regis voluntati morem gerendum putavit. itaque cum paucis, sed viris fortibus navem conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parva manu oppressurum quam paratum quamvis magno exercitu. hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transit eoque quo studuerat venit. quaerit quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque tum venatum. quem dum speculatur, adventus eius causa cognoscitur. Pisidas cum iis, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat. id Datames ubi audivit, arma sumit, suos sequi iubet; ipse equo concitato ad hostem vehitur. quem procul Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus sese dedidit. hunc Datames vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.
Cornelius Nepos, Datames 4
Doors
- Ask about the words of the Datames →
- Other works of Nepos Agesilaus ·Alcibiades ·Aristides ·Atticus ·Cato ·Chabrias ·Cimon ·Conon ·De Regibus ·Dion ·Epaminondas ·Eumenes ·Hamilcar ·Hannibal ·Iphicrates ·Lysander
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.