Passage
Tertullian, De Anima 13
lat tertullian stoa010 opp lat1
Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. Enimvero quis non animae dabit summam omnem cuius nomine totius hominis mentio titulata est? Quantas animas pasco, ait dives, non animos, et animas salvas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. Cuius nominatiora pericula aut vota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animem? Ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. Ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam compellat atque advocat, ut animum sibi advertat. Illam salvam venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable