Tertullian
De Anima
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- anima 422
- corpus 168
- deus 156
- quam 133
- í 132
- spiritus 97
- homo 88
- natura 86
- mors 85
- video 79
- vivo 76
- ita 72
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Sed ne illi quidem praetereundi qui vel modico temporis viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi eius, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus. Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae vivant. Denique arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. Video enim et vitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et volentem alicui adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem viriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat esse secura. Video et hederas quantum velis primas statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus invehi textili silva quam humi teri voluntaria iniuria. Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? Sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de divortio parietis intellegas; contenta sua est parvitate, quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? Vivant ut philosophi volunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat et infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foveis commendata cum omni sua paratura pullulavit tam intellectu quam et sensu? Mentior si non statim infans, ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum et sono auditum et humore gustum et aëre odoratum et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum vocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est quod de prospectu lacrimabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu nativitatis, nedum intellegens. Exinde et matrem spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. Unde illi iudicium novitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit? Mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum, et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim Christus ex ore lactantium et parvulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiavit, quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique vim sensit.
Tertullian, De Anima 19 -
Omnes ergo animae penes inferos, inquis? Velis ac nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et divitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam opportune in clausula reddam. Cur enim non putes animam et puniri et foveri in inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione et candida eius? Quia salvum debet esse, inquis, in iudicio divino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum quia et carnis operienda est restitutio ut consortis operarum atque mercedum. Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? At enim animae nec in viventibus dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil vis agi illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? Delibari putas iudicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari? Iam vero quam iniquissimum etiam apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid, amplius vis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione ludentem, an vitae recensum iam et ordinationem iudicii inhorrentem? Semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis? Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile, ira, taedio, plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna tunc societate secedit? Mentior si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam, cum dexteram suam ignibus solvit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt iuventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa si velit dolet, et laesa si velit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? Sed nec omnia opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas voluntates censura divina persequitur. Qui viderit ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Ergo vel propter hoc congruentissimum est animam, licet non expectata carne, puniri quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. Quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando invita, prior tamen tractat quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. In summa, cum carcerem illum, quem evangelium demonstrat, inferos intellegimus, et novissimum quadrantem modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos salva resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Hoc etiam paracletus frequentissime commendavit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere.
Tertullian, De Anima 58 -
Quidam de caelis devenisse se credunt, tanta persuasione quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum primoque opus futile et invalidum et instabile in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et Carpocrates tantundem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum volunt praeferant, quas proinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israëlis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. Examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim et in Phaedone quod animae bine euntes sint illuc, et inde huc. Item in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelaverint corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθήÏÎµÎ¹Ï á¼Î½Î±Î¼Î½á½µÏειÏ, id est discentias reminiscentias esse. Venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. Cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam.
Tertullian, De Anima 23 -
Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens. Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia. Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.
Tertullian, De Anima 4 -
Quo igitur deducetur anima iam hinc reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum, animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aërem, apud Stoicos sub lunam. Quos quidem miror quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. Ubi erit scholae regio in tanta distantia diversoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus, iamiam conflagratione perituris? Reliquas animas ad inferos deiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aërem stipent.
Tertullian, De Anima 54 -
Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas. Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αá½ÏεξούÏιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur. Inesse autem nobis Ïὸ αá½ÏεξούÏιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit. Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam, ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.
Tertullian, De Anima 21
Doors
- Ask about the words of the De Anima →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.