LOGOI

Tertullian

Adversus Marcionem

Tertullian — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam? Convalescite manus dimissae et genua dissoluta; hoc erit paralysis. Convalescite, nec timete. Non otiose iterans, Convalescite, nec vane subiungens, Nec timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle grabatum tuum, simul et animi vigorem, ad non timendos qui dicturi erant, Quis dimittet peccata nisi solus deus? Habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam, et eorum quae medicinam sunt secuta. Pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam. Quoniam, inquit, in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert. Nam et in priore ex ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, velut nivem exalbabo, etsi tanquam coccinum, velut lanam exalbabo; in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. Etiam Micheas de venia delictorum, Quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias residuis haereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit esse misericordem; avertet, et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, et demerge in profundo maris peccata nostra. Sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris affectus. Video Ninivitas scelerum veniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a primordio egit in patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti David delictum suum in Uriam dixisse, Et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam meruisse paenitentiae nomine; Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse. Quid de ipso populo retexam totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo qui mavult misericordiam quam sacrificium, et peccatoris paenitentiam quam mortem. Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse; et ita probahis novam istam Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec praedicatam a creatore. Sed et peccata dimittere an eius possit esse qui negetur tenere, et an eius sit absolvers cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi maluimus admonere quam retractare. De filio hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat, neque filium hominis constitui, qui non sit uatus ex homine, vel patre vel matre, atque ita discutiendum cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine; si non et ex homine, superest ut ex homine sit matre; si ex homine, iam apparet quia ex virgine. Cui enim homo pater non datur, nec vir matri eius deputabitur: porro, cui vir non deputabitur, virgo est. Ceterum due iam patres habebuntur, deus et homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non sit, et habendo virum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius. Talem, si forte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt fabulae. Si haec ita distinguuntur, id est si ex matre filius est hominis quia ex patre non est, ex matre autem virgine quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae quem concepturam virginem praedicat. Qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. Si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Chri- stum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque patris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necess est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit. Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut virginem hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem? Nonne sufficit ad probationem prophetici Christi? Cum enim id se appellat quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum communio simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum nec Iesum vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem tenentes. Appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem. Ex accidenti enim proprio est, maxime cum causa non convenit eadem per quam deveniat in communionem. Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. Ergo cum appellatio propria est eius in quo habet causam, si et alii vindicetur in que est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta iam fit communio nominis quoque in eo cui vindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur ut unus idemque credatur qui et nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa. Nec alius erit capacior utriusque quam qui prior, et nomen sortitus est Christi et appellationem filii hominis, lesus scilicet creatoris. Hic erat visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis. Idem ipsi Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat. Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius intuentes, necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis apud Danielis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta (qui enim iudicat, et absolvit), ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. Denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicavit, dum absolvit. Ad haec quodcunque diversa pars fuerit argumentata quale sit dispice. Nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium virginis concedat. Quodsi et auctoritas divina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. Si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. Plane facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.

    Tertullian, Adversus Marcionem 4.10
  • Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille praecinuerat: Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis, quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. Nam si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis. Quodsi post apostolorum tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census ecclesiam invenias quae non in creatore christianizet. Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? nimirum adversariae creatoris? Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. Igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex evangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.

    Tertullian, Adversus Marcionem 1.21
  • Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Marcionem non tam innovasse regulam separatione legis et evangelii quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime domine, qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti, donec scilicet tibi Marcion subveniret! Nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non recto pede incederent ad evangelii veritatem , ab illo certe Paulo qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege tanquam in lege, tu illam solius conversationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis erga deum praevaricatione. Atquin de praedicationis unitate, quod supra legimus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione de evangelii societate condixerant, sicut et alibi. Sive ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre, ipse demonstrat adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse debuerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos. Ut per Esaiam, Vetera transierunt, inquit, ecce nova, quae ego nunc facio; et alibi, Et disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros, cum illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Renovate vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini praeputia cordis vestri. Hanc ergo circumcisionem iam sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates caeremoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur, per Osee, Et avertam omnes iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caeremonias eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos vestros odit anima mea. Quod si et creator omnia haec iam pridem recusaverat, et apostolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa, qui evangelium Christi creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a creatore.

    Tertullian, Adversus Marcionem 1.20
  • Quaestionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit? Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a praesepi et ducit ad potum? Ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, iubentem nullum opus fieri nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intellegendus? Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine. Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur. Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori. Quale est enim ut sit lenissimi dei regnum quod etiam iudicii fervor lacrimosa austeritate subsequitur? De sequenti plane simili- tudine vereor ne forte ulterius dei regno portendat. Fermento enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. Congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehenae sequatur. Quotiens adhuc se indicem ostendit et in iudice creatorem? Quotiens utique eiecit et damnat reiciendo? Sicut hic quoque, Cum surrexerit, inquit, pater familiae; et cluserit ostium; utique excindendis iniquis. Quibus pulsantibus respondebit, Nescio unde sitis, et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit, adiciet, Recedite a me omnes operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo. Ergo erit poena a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt iustos introeuntes in regnum dei, se vero detineri foris. A quo? Si a creatore, quis erit ergo intus recipiens iustos in regnum? Deus bonus. Quid ergo illuc creatori, ut foris detineat in poenam quos adversarius eius exclusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii bilem? Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. Ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens, aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum iudicavit, et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et indicat creatoris est.

    Tertullian, Adversus Marcionem 4.30
  • Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus in omnibus. Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester, qui in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quae non in omnibus exhibetur. Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est, quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos. Magis autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre bonitatem, in omnes defectionem. Quem enim iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod deo tuo vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers bonitate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. Unde haec dimidiatio salutis, nisi ex defectione bonitatis? Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum? Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur. Sed etsi carni delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima caro hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio, delinquentem; cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. Ipso, quod mentitus est illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? Et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in animam vivam; quid? utique qui de limo: et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc, non qui anima. Itaque si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? Si plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fruimur. Ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi. At nunc et febricitas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo bonum deum praefers. Non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.

    Tertullian, Adversus Marcionem 1.24
  • Oi. n constitit de nominum proprietate deberi illam qui prior et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret. Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et prohibeat eos recipi quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem eius. Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies cos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus Christus et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super reguum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere firei, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? Cuius dispo- sitiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes trucidantur. Denique, Quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exserta in martyris nomine cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. A proximis quoque persecutiones et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis vosmetipsos, de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit, iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophotas quoque eadem a Iudaeis passos tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo, et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus et illustris domini. lIabes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur terra, videbunt te, et parturient populi: disperges aquas gressu; dedit abyssus sonum suum, sublinitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur scutum tuum: in comminatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones naliones. Conveniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis elementorum et nationum. Post haec quid dominus? Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima virtute, Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquavit redemptio vestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. Si et vos cum videritis omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic erit dies magnus domini et illustris venientis de caelis filii hominis, secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis adveniens et cotera. Et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat, relicta pecunia servis, qua feneraretur, et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis serviens illi, et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo, nec nubent, sed erunt sicut angeli, De eodem adventu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: Existi in salntem populi tui ad salvos faciendos Christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. Ipsum decursum scripturae evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim lilii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu auo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur, sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt. Tam enim mala cobserent adventui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera exemplum. Aspice ficum et arbores omnes, cum fructum protulerint, intellegunt homines aestatem appropinquasse, sic et vos cum videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est cuius est res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes sestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicate; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista? Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui ordinem expungi, si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator, zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum. Sic enim dominus eorum destinavit, dum verbum eius maneat in aevum. Sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio. Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes. Diluculo conveniendum erat, qui per Esaiam cum dixisset, Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?

    Tertullian, Adversus Marcionem 4.39

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.