Tertullian
De Cultu Feminarum
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- deus 74
- aurum 24
- habeo 23
- video 21
- quam 21
- pudicitia 21
- tantus 20
- dico 19
- sui 17
- gloria 17
- placeo 15
- debeo 15
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae? Aut quid minus habeant infelicissimae illae publicarum libidinum victimae? quas etsi quae leges a maritalibus et matronalibus decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequavit. Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa civitas valida, quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, prostitutae appellationem a domino meruit. Sed quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi! Thamar illa, quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Iudae suspicione visa est sedere, adeoque sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et voluerit et compellarit et pactus sit. Unde addiscimus adversus congressus et suspiciones impudicas providendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas alterius suspicione maculatur? quid speratur in me quod aversor? quid non meos mores habitus praenuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia vulneretur? Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet.
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.12 -
Quid item tanta ordinandi crinis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae ge- stiunt in cincinnos coercere, aliae ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates subtilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Mirum, quod non contra dominica praescripta contenditur. Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronumtiatum est. Vos vero adicitis ad pondus colluras quasdam vel scuti umbilicos cervicibus adstruendos. Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuvias alieni capitis forsan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati, sancto et Christiano capiti supparetis. Immo omnem hanc ornatus servitutem a libero capite depellite. Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Deus vos velari iubet. Credo, ne quarundam capita videantur. Atque utinam miserrimus ego in illa die Christianae exultationis vel infra calcanea vestra caput elevem! videbo, an cum cerussa et purpurisso et croco et in ille ambitu capitis resurgatis; an taliter expictas angeli in nubila sublevent obviam Christo in aere. Si nunc bona et dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere, nisi caro et spiritus solus ac purus. Damnatum est igitur quod in spiritu et carne non resurgit, quia dei non est. Damnatis hodie abstinete. Hodie vos tales deus videat, quales tunc videbit.
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.7 -
Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus. Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus quem mundum muliebrem vocant, ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et vestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut iam hinc prospicias, dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.
Tertullian, De Cultu Feminarum 1.4 -
Video quasdam capillum croco vertere. Pudet eas etiam nationis suae, quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae, ita iam capillos transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite, et decorum putant quod inquinant. Atquin et detrimentum crinibus medicaminum vis inurit, et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor nocet. Quis decor cum iniuria? quae cum inmunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier Christiana ingeret ut in aram? Quodcunque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salutaribus usibus adhibetur, ad quod dei creatura prospecta est, sacrificium videri potest. Sed enim deus ait, Quis vestrum potest capillum album atrum facere, aut album ex atro? Itaque revincunt dominum. Ecce, inquiunt, pro albo vel atro flavum facimus, gratia faciliorem. Quamvis et atrum ex albo conantur, quas paeniteat ad senectam usque vixisse. Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata votis, furtum conficitur, adulescentia, in qua deliquimus, suspiratur, occasio gravitatis inter- polatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum plus occultari studuerit, plus detegetur. Haec est aeternitas vera de capilli iuventute. Hanc incorruptibilitatem habemus superinduere ad novam domum domini, quam monarchia pollicetur. Bene properatis ad dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus ad finem propinquare deforme est.
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.6 -
Nam ut quaedam rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a deo distributa sunt invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos iure, si utique, vel negleguntur vel appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae fervor, inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione, quam deus ut voluit ordinavit, raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inveniens de simplici causa non habendi quae deus alibi collocavit concupiscentiam concitat habendi. Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi. Quod etsi forte habendum sit, modus tamen debetur. Haec erit ambitio, unde et nomen eius interpretandum est, quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae votum, grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio concupiscentia commendavit. Et alia vitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet. Nam tanto maior fit concupiscentia, quanto magno fecit quod concupivit. De brevissimis loculis patrimonium grande profertur. Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas tenera cervix circumfert. Graciles aurium cutes kalendarium expendunt, et sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt vires ambitionis, tantarum substantiarum usuram uno et muliebri corpusculo baiulare.
Tertullian, De Cultu Feminarum 1.9 -
Videlicet nunc vir ut sexu aemulus feminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obeundae gravitatis propter metum debitum deo detrahuntur? Siquidem et viris propter feminas, ut feminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, et decolorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distringere, cetera pulveris cuiusdam aspritudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen cognito deo adempta placendi voluntate per luxuriae occasionem omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur. Nam ubi deus, ibi pudicitia, ibi gravitas adiutrix et socia eius. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine gravitate tractabimus? Quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur?
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.8
Doors
- Ask about the words of the De Cultu Feminarum →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.